ASYLUM

ASYLUM
ASYLUM
templum a Romulo aedificatum. Graece Α῎συλον, habet affinitatem cum Ebraeo Gap desc: Hebrew quod est nemus. Et silvas interdum fuisse Asylum, vel fidem fecerit hoc Maronis Virg. Aen. l. 8. v. 342.
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Rettulit. ---- ---- ----.
Sed fere templa potius, quam nemora Asylum erant. Unde Liv. l. 35. c. 51. Eâreligione, et eo iure sanctô quô sunt templa, quae Asyla Graeci appellant. Vide Voss. in Asylum. Statuit autem hoc Asylum Romulus, in monte Palatino: idque ad imitarionem Cadmi, qui Thebas conditurus similem perfugii locum constituit. Idem mos Crotone obrinuit, ubi si quis ad Deorum aras confugisset, sacer habebatur ac inviolabilis, etc. Unde phrases ortae: Ad te tamquam ad Asylum, tamquam ad Aram, confugimus. Vide Alex. ab Alex. Genial dier. l. 3. c. 20. Primi Asyla erexisse Heraclidae dicuntur: Postquam enim Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum, quos avus afflixerat Athemps, sihi primi Asylum, h. e. templum Misericordiae collocârunt, unde nullus posset abduci, Servius ad Aen. l. 8. v. 342. Quod exemplum postea alii passim imitati sunt, iuxta illud: ἔχει γὰρ καταφυγην` μὲν θὴρ πέτραν, δοῦλοι δὲ βωμοὺς θεῶν, fera quidem petram persugium habet, servi vero aras Deorum. Erantque Athenis sex arae vel templa hôc immunitatis privilegiô nobilitata, videl. Misericordiae, Minervae, Eumenidum, Munychiae, et duo Thesei templa, alterum intra muros, foris alterum. Huc itaque qui confugislet, tutus erat, neque ab ullo mortalium, vi inde abstrahi poterat: Sed ne scelerum licentia sic in immensum cresceret, si quis manifesti ariminis reus ad locum talem se recepisset, vel same necabatur, vel admotô igne sponte eum deserere cogebatur. Plautus in Rudente Actu 3. sc. 4. v. 61.
Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem, ----
Ignem magnum hîc faciam. ----
Hinc apud Euripidem Hermione, Andromachae aram tenenti minatur, πῦρ σοι προσοίςω, ignem tibi admoucho. Nec quemque tamen supplicem ignis rerrobat, imo ad ipsum ignis locum focum videl. tuto confugiebant οἱ Ε᾿φέςτιοι. Vide Fr. Rossaeum Archaeologiae Atticae l. 6. c. 1. et supra in voce Ara, ut et infra, voce Misericordia. Alia ab hisce Asylorum seu Civitatum refugii, quas Deus O. M. Israelitis in terra promissionis concessit olim, ratio fuit. Non enim ulli malefico ibi impunitas, sed si quis forruitam commisisler caedem,
licebat reo confugere ad Altare, ut patet Exodi c. 21. v. 14. et 1. Regum c. 2. v. 28. 29. vel, si in loco nimis ab Altari remoto factum contigislet, certa a Deo constituta fuêre refugii loca seu civitates, in terra Canaan, pari a se invicem intervallô distantes, in quibus homo istiusmodi rutas inveniret latebras. Earum fuêre sex, Bezer, in tribu Ruben, Ramoth in Gilead in tribu Gad, et Golan in Basan, in dimid. tribu Manasle trans Iordanem: cis eum, Cades in Galilaea, in montanis Naphthalim, Sichem in tribu Ephraim ac Kiriatharba seu Hebron in montibus Iuda, Iosuae c. 20. v. 7. e quibus tres priores a Mose, reliquae tres ab huius succeslore Iosua, huic usui fuêre destinanatae. Ad has itaque civitates, ut caedis fortuitae reus, facile et commode pervenire posset, Magistratuum officium erat, viam ad illas ducentem magnâ diligentiâ curare, quo illa apta, larga et plana, nullisque obstaculis im pedita eslet: quod si forte humilior alicubi terra, vel totrente aut fluentô aliquô esset intercepta, pontein sterni curabant, quo fugientem nihil morarerur. Latirudo viae non minor erat 32. cubitorum, et ubicumque illa in bivia findebatur, dirigebat properantis fugam vox Refuge, Refuge, conspicuô charactere exarata, quo citra errorem ad Asylum perveniret. Fliebat autem quotannis de 15. mensis Adar, qui Februario nostro ex parte respondet, ut a Magistratu mitterentur qui viam sarcirent, et aditum ad Civitates tales redderent facilem. Ne autem avidius reum insequens vindex sanguinis eum comprehenderet, pritisquam in locum distinatum pervenisset, viri aliquot sapientes obvii procedebant vindici, ut eum a persecutione ulteriori dehortarentur, suaderentque a vi omni abstinere, donec causa a Iudicibus fuisler cognita: a quibus si deprehensus esset meditati criminis reus, neci dabatur; sin praeter intentionem homicidium commisisse iudicatus eslet, tuto ipsi intra Civitatis istiusmodi pomoeria vivendi venia erat, usque ad mortem Summi: qui tum officiô fungebatur, Sacerdotis: qui cum fatô eslet functus, plenâ iterum libertate fruebatur talis, et e loco refugii, in quo hactenus exul vixerat, quaquaversum eundi facultatem nanciscebatur. Aliquid divino huic instituto simile, apud Areopagitas, reperire licet, qui cum qui caedem patrâsset ἀπενιαυτισμῷ seu annuô exiliô punivisset leguntur. Vide Rabbi Solomon Iarchi ih Deuter. 19. Maimonid. in Rotsach. c. 8. sect. 5. Masium in Ios. c. 20. Thomam Godwyn. in tr. Anglico, cui tit. Moses and Aaron, l. 2. c. 5. et voce Abannatio it. ubi de Abiurandi patriam ritu: Anglo-Saxonibus Asylum appellatum Frithstoll, dicemus infra. Vide quoque Salvitas. supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Asylum — may refer:* Psychiatric hospital, once known as an insane asylum or mental asylum, is a hospital specializing in the treatment of persons with mental illness * Destitute Asylum, an institution built in the 1850s in Adelaide, Australia for… …   Wikipedia

  • Asylum — (в переводе с англ.  «убежище», латинского происхождения)  многозначный термин. В музыке Asylum (альбом Disturbed), 2010. Asylum (сингл Disturbed), 2010. Asylum (альбом Kiss), 1985. Asylum (альбом Legendary Pink Dots) (англ.)русск …   Википедия

  • asylum — asy·lum /ə sī ləm/ n: protection from arrest and extradition given esp. to political refugees by a nation or by an embassy or other agency that has diplomatic immunity Merriam Webster’s Dictionary of Law. Merriam Webster. 1996. asylum …   Law dictionary

  • Asylum — A*sy lum, n.; pl. E. {Asylums}, L. {Asyla}. [L. asylum, Gr. ?, fr. ? exempt from spoliation, inviolable; a priv. + ? right of seizure.] 1. A sanctuary or place of refuge and protection, where criminals and debtors found shelter, and from which… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Asylum — ist der Titel: eines britischen Horrorfilms von 1972, siehe Asylum (1972) eines US amerikanischen Dokumentarfilms von 2003, siehe Asylum (Kurzfilm) eines Computerspiels von 1981, siehe Asylum (Computerspiel) eines Films von David Mackenzie von… …   Deutsch Wikipedia

  • Asylum — Saltar a navegación, búsqueda Asylum (1985) album de Kiss Publicación 16 de septiembre de 1985 Grabación Junio Julio de 1985 …   Wikipedia Español

  • asylum — 1. The word is no longer used, except with historical reference, of a psychiatric hospital, which is now typically called clinic, psychiatric unit, or simply hospital or by its name. The principal use of asylum now is to denote the status (in… …   Modern English usage

  • asylum — early 15c., earlier asile (late 14c.), from L. asylum sanctuary, from Gk. asylon refuge, noun use of neut. of asylos inviolable, safe from violence, especially of persons seeking protection, from a without + syle right of seizure. So literally an …   Etymology dictionary

  • asylum — [n1] refuge cover, den, harbor, haven, hideaway, hideout, hole, ivory tower*, port, preserve, refuge, retreat, safe house, safety, sanctuary, security, shelter; concepts 435,515 asylum [n2] psychiatric hospital institution, loony bin*, madhouse* …   New thesaurus

  • Asylum —    Drame fantastique de Roy Ward Baker, avec Patrick Magee, Peter Cushing, Charlotte Rampling.   Pays: Grande Bretagne   Date de sortie: 1972   Technique: couleurs   Durée: 1 h 28    Résumé    Dans un hôpital psychiatrique, un médecin doit… …   Dictionnaire mondial des Films

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”